- ANGUILLA
- ANGUILLAHebr. Gap desc: Hebrew, pinnas habet, squamis tamen caret, unde immunda olim ex lege, Levitic. c. 11. v. 9, 10. Vide Bechart. Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 6. Non aliorum piscium, quam Anguillarum, et quidem fluviatilium, non lacustrium, in L. Salica aliisque eiusmodi, mentionem fieri observans Wendelinus, hinc conicit, non alibi Leges illas esse latas, quam circa prata Brabantiae, versus Hercam, ubi inexhausta fere anguillarum est piscatio: apud Car. du Fresne Glossar. Est autem Anguilla, ex piscibus καταδρόμοις, h. c. qui in mare e fluviis descendunt, Anaxandridae in Civitatibus dicta τῶ ὀψων μέγιςτον, obsoniorum praecipuum: ac Erasistrati etiam iudiciô.---- ---- ---- --- ΒασιλἐυειΠάντων τῶ περὶ δαῖτα καὶ ἡδονῆς ἡγεμονευει.---- ---- ---- --- RegnatHaec epulis cunctis, estque eius prima voluptas.Eadem Epicureo cuidam, apud Athen. l. 7. τῶ δείπνων Ἑλένη, Caenarum Helena, vocata est: nec Archestratus, apud eundem, dubitat Mestanensium praedicare felicitatem, ob anguillarum frequentiam. Copaidas celebrat Aristophanes, Acharnensibus Actu 4. Scen. 1.Πρέσβειρα πεντήκοντα Κωπαἶδων κογῶνἜκβαςθι, τῷ δὲκ᾿ῃπιχάριττα τῷ ξένῳ.Egredere, natu magna quinquies decemCopaidum, huic et grata facias hospiti.Ubi priorem versum lepidâ parodiâ effinxit, ex illo Aeschyli, in Armorum iud.Δέσποινα πεντήκοντα Νηρείδων χόρου,O' domina decies quinque Nereidium.Anguillae Boeotiae meminit et Antiphanes, in Philothebaeo apud Athen. l. 14. et Eubulus in Ione, apud Eund. Copaides autem dictae, ab lacu et flumine Baeotiae, prope oppidum Κώπας: quas apud Athen. l. 7. etiam celebrant Dorion, Agatharchides, Eubulus; qui et docet, illas betis involutas comedi consuevisse. Nempe quia beta vi suâ nitrosâ humorem excrementitium detergeat: unde et sale conditur, quem morem esse antiquum ex Hicesio constat, inter salsamenta referente Anguillas Macedonicas, l. c. Sed varios apparandi apparandi modos, ex apicio disce, vel Barthol. Platina Rei Culinariae l. 8. c. de torta ex anguillis. Vide Vosl. de Idolol. l. 4. c. 29. sub fin. Aegyptiis vero Anguilla etiam pro Numine fuit, ut Herodotus Euterpe docet: ob quem cultum lepide in Lycone Comoedia illos risit Antiphanes, apud Athenaeum loco saepius cit. cuius verba reddit Grotius in Excerptis;Tum rebus aliis aiunt esse AegyptiosSollertes, tum quod Anguillam aequiparant Diis.Quin vero longe est iila Dis pretiosior.Nam solis precibus nobis se indulgent Dii;At illam, drachmas solidas cum dederis decem,Aut plus aliquanto, olfacere vix tandem licet.Tantam habet in se animal illud sanctimoniam.Eundem morem ibidem loci taxat alius Comicus Anaxandrides, in Civitat. ubi inter alia, quae Aegyptiis obiectat, ait,Την` ἔγχελυν μέγιςτον ηγῆ δαίμονα,Ἡμεῖς δὲ τῶ ὄψων μέγιςτον παραπολύ.Anguillam Numen esse reris optimum,Quae mihi putatur optimum esse obsonium.Vide iterum Voss. dictô librô c. 51. cui adde I. Ouzelium Animadversion. ad Minucium Fel. p. 176. et 177.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.